

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 34
Jesus autem,etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt.Dividentes.De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quae quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus aequaliter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur.Sortes.In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personae cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.